PALLIDI

PALLIDI
PALLIDI
et mali coloris homines, impudentes fere et inverecundi habebantur dicebanturque, nisi pallor ille ex studiorum contentione contractus videretur. Martial. l. 7. Epigr. 3.
Esset, Maxime, cum mali coloris,
Versus scribere coepit Oppianus.
Quemadmodum contra, quibus os rubebat, pro modestis et ingenuis habebantur et oris probi dicebantur. Plin. l. 1. Ep. 14. Est illi facies liberalis, multô sanguine, multô rubore suffusa Et l. 5. ep. 17. Commendabat haec vox suavissima; vocem verecundia: multum sanguinis, multum sollicitudinis in ore, magna: ornamenta retitantis. Ita Horat. Od. 17. Epod. v. 21. verecundum colorem vocavit τὸ ἔρευθος, i. e. ruborem, qui iuvenibus multô et integrô sanguine plenis ἐπιτρέχει etc. Atque inde ἄχρωμος et ἄχρους, impudentem Graecis designat et improbum: quae non ad homines solum, sed et ad res extensa est; unde ἄχρωμοι ἐργασίαι Artemidoro, sunt lenonum et aquariolorum. Glossae ἄχρωμος, impudica, impuditus, ἀχρωμία, impudicitia. Similiter pallidum colorem et luteum, Graeci πονηρὸν χρῶμα et φαῦλον appellant. Aristoteles de Chlorione. Χλωρίων δὲ μαθεῖν μὲν ἀγαθὸς καὶ βιομήχανος, κακοπετὴς, δὲ καὶ χρόαν ἔχει μοχθηράν. Ubi χρόαν μοχθηράν vocat, h. e. matum colorem seu luteum: malum enim colorem Graeci Latinique de pallido et luteo dixerunt. Aliter improbus color, de quo vide supra, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Histor. Aug. Tom. 1. p. 654. Est tamen, si rem exactius pensiculemus, inter pallidum et luteum colorem non leve discrimen. Namque proprie Pallidus, cui sanguine recedente nativus rubor fugit et pallore mutatur. Alias pallidus color nullus est, sed est affectus omnium colorum dilutiorum ac pallescentium. Est enim viridis pallidus, est luteus, ruber et quicumque alius color, non bene saturatus, nec meracô a natura imbutus. Cui sanguis metu decessit ex sacie, eum pallidum esse, modo diximus. Aliter tamen pallet mortuus et luteô magis inficitur. Qui fuscô vultu sunt, quum metuunt. etiam pallent, haud secus quam qui facie sunt candidâ; et notabilius quidem illi, quam isti. Pallor contrarius rubori; sed rubicundâ etiam facie praediti saepenumero pallent: et qui in his rubor est, non penitus evanescit, sed diluitur et minor fit, accedente pallore. Auruginosi plus sunt, quam pallidi: nam meraco luteô occupatam qutem habent; Graeci ὠχροὺς vocant. qui et lutem colorem ὠχρὸν dicunt, quem pallidum qui diceret nugaretur. Ω᾿χρὸς enim crocus est, unde crocens color, qui non est pallicus, nisi sit dilutior. Abusive tamen et pallorem de aurugine seu luteo colore, dixêre Latini: nam bis mors quoque pallida dicitur, cum mortui color sit subluteus. Pallidus est ἄχρους sine colore, luteus est κακόχρους, mali coloris. At Graeci ὠχρὸν de coloribus pallescentibus ac dilutis non usurpant, sed ἔκλευκον etc. Vide eundem Salmas. ad Solin. p. 1114. et supra ubi de Auro, nec non infra voce Pallor. Addo hîc saltum Pallidos ab Ethnicis crebro olim per convitium Christianos appellatos. Unde Caecilius apud Minutium, Pallidi, trepidi, misericordiâ digni. Et de iisdem Lucian. in Philop. ὁρῶ ἄνδρας ἐπικεκυφότας καὶ καταχριωμένους. Quod ab iis timori videtur triburum. Sed ieiuniis potius aut obstinentiis id oscribendum, docet Basilius de Ieiuno Homid. 1. Νηςτεύοντος σεμνὸν τὸ σῶμα δὲ εἰς ἐρύθημα ἀναιδὲς ἐξανθοῦν, ἀλλ᾿ ὠχρότητι σώφρονι κονοσμημένον. Et Sulpitius Seu. qui proin Monachorum, quorum strictior erat ἐγκράτεια pallidas libras eleganter appellat, Epist. ad Bassulam Socium. Hincque idem Basilius, uti sagina atbletam, sic pallore et macie Christi militem conspici ait in Asceticis. Vide Des. heraldum ad Minutium Fel. p. 25.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • pallidi- — combining form Etymology: Latin pallidus : pale pallidiflorous pallidipalpate * * * ˌpallidi combining stem of L. pallid us pale, used in some terms of Nat. Hist., as pallidiˈflorous a., pale flowered. pallidiˈpalpate a., having pale palpi.… …   Useful english dictionary

  • Monti Pallidi B&B Apartments — (Корвара ин Бадия,Италия) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: Via …   Каталог отелей

  • Chalet Monti Pallidi — (Канацеи,Италия) Категория отеля: Адрес: Strada De Sela 2 Località Pian Schiavaneis …   Каталог отелей

  • Hotel Monti Pallidi — (Моэна,Италия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Strada De Sen Pelegrin 11, 38035 …   Каталог отелей

  • pars lateralis globi pallidi medialis — [TA] lateral part of globus pallidus medial segment: the more lateral, or outer, of the two parts into which the medial segment of the globus pallidus is subdivided by the accessory medullary lamina …   Medical dictionary

  • pars medialis globi pallidi medialis — [TA] medial part of globus pallidus medial segment: the more medial, or inner, of the two parts into which the medial segment of the globus pallidus is subdivided by the accessory medullary lamina …   Medical dictionary

  • rami globi pallidi arteriae choroideae anterioris — [TA] branches of anterior choroidal artery to globus pallidus: small branches that supply the globus pallidus …   Medical dictionary

  • ЭКСТРАПИРАМИДНАЯ СИСТЕМА — является старейшим в филогенетическом отношении мо торно тоническим механизмом, встречающимся уже у рыб. Основной частью ее служит полосатое тело corpus striatum, вследствие чего, несколько суживая анат. физиол. субстрат, ее иногда называют также …   Большая медицинская энциклопедия

  • ПОДКОРКОВЫЕ ФУНКЦИИ — ПОДКОРКОВЫЕ ФУНКЦИИ. Учение о функциях П. образований, развившееся на базе анат. клинических (по преимуществу) сравнительно анатомических и экспериментально физиологических исследований, насчитывает i.e много лет давности и не может считаться за …   Большая медицинская энциклопедия

  • Grand Prix der Volksmusik 2006 — Der 21. Grand Prix der Volksmusik fand am 12. August 2006 in München (Deutschland) statt. Teilnehmerländer waren wie in den Vorjahren Deutschland, Österreich, die Schweiz und Südtirol. In jedem Land wurde eine öffentliche Vorentscheidung im… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”